Charter Document - 03781723
Charter Number: | 03781723 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1131 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] episcopo Herefordensi et iusticiariis et uicecomitibus et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Gloucestrescira et Herefortscira salutem Sciatis me dedisse et concessisse Miloni Gloucestrie conestabulo meo in feodum et hereditatem terram de Bichenouero que fuit Vlurici de Dena Quare uolo et firmiter precipio quod ipse eam teneat iure hereditario in bosco et plano in omnibus rebus cum soca et saca et tol et team et infangeneteof et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietationibus cum quibus ipse melius et quietius et honorabilius et liberius tenet aliud feodum suum Testibus Galfrido cancellario et R[oberto] de Sigillo et P[agano] filio Iohannis et E[ustachio] filio Iohannis et Willelmo filio Iohannis Willelmo de Alb[ineio] Britone Apud Cantebrigiam