Charter Document - 03781722

Charter Document - 03781722


Charter Number: 03781722
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et episcopo Lincolniensi et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Eboracs et de Lincolesc salutem Sciatis me concessisse E[ustachio] filio Iohannis et heredibus eius post eum in feodum et hereditatem terram de Brumtuna cum omnibus rebus que illi pertinent sicut Rogerus de Clera eam ei dedit et concessit in hereditatem Et preter hoc concedo ei terram illam quam Ingen[ulfus] de Furn[ellis] et Rogerus frater eius tenebant de feodo Nigelli de Albin[iaco] sicut ipsi melius tenuerunt in uita sua Et preter hoc concedo ei molendina illa que Rabel de Tanc[aruilla] camerarius ei dedit et concessit in soca de Graham in feodo et hereditario iure sicut Rabel ei ea dedit et concessit per cartam suam Quare uolo et firmiter precipio quod hec predicta tam in terris quam in molendinis bene et in pace et honorifice et quiete et libere teneat in bosco in plano in pratis et pasturis in aquis et piscariis in ecclesiis et marescis in uia et semitis in omnibus rebus aliis cum omnibus libertatibus et quietacionibus terris illis et molendinis pertinentibus sicut pretaxati ea ei dederunt et concesserunt Testibus Milone Gloec[estrie] et Hugone Big[od] et Roberto de Curci et R[oberto] de Ver et R[oberto] de Oilli et R[icardo] Basset et A[lberico] de Ver et W[illelmo] de Pont[e] [Archarum] et P[agano] filio Iohannis et Willelmo fratre suo et Willelmo de Albin[iaco] Apud Vdestoc Per Milonem Gloec[estrie]

Source (click image below to view full size)