Charter Document - 03781719
| Charter Number: | 03781719 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1131 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus iusticiis uicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis tocius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse Willelmo Maledocto camerario meo pro seruicio suo in feodo et hereditate totam terram Michaelis de Hamslap unde ipse fuit seisitus die qua fuit uiuus et mortuus de quocumque tenuisset unde ipse Michael me in uita sua sicut iustum heredem suum hereditauit cum Matillda filia ipsius quam eidem Willelmo dono in uxorem Quare uolo et firmiter precipio quod ipse Willelmus bene et in pace et honorifice et quiete et libere teneat iure hereditario in bosco et plano in burgo et extra in aquis et piscariis in molendinis in pratis et pasturis in uia et semitis in omnibus rebus cum soca et saka et thol et theam et infangenthef et cum omnibus libertatibus et quietacionibus et consuetudinibus terris illis pertinentibus sicut Michael unquam melius et liberius et quiecius tenuit uel aliquis antecessorum eius Dico illi Willelmo et heredibus suis tenend de me et heredibus meis Testibus W[illelmo] archiepiscopo Cant et T[urstino] archiepiscopo Ebor et Ebrardo episcopo Norwic et R[ogero] episcopo Sar et A[lexandro] episcopo Lincol et G[aufrido] cancellario et Roberto de Sigillo et Roberto comite Gloec et Willelmo comite Warenn et Rann[ulfo] comite Cestr et Rogero comite Warr et Roberto comite Legrec et Briencio filio comitis et Rabel de Lanc et Roberto de Ver et Hugone Big[ot] et Vmfrido de Buh et Ad de Ver et R[icardo] Bass[et] et G[aufrido] filio Pagani et R de Essessa et Willelmo de Mountef et Hamone de sancto Claro et R de Valoniis et Drogone de Munci et Willelmo filio Odonis et Roberto de Aven et R de Curci Apud Lundoniam
