Charter Document - 03781718

Charter Document - 03781718


Charter Number: 03781718
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglie Ricardo Basset et omnibus iusticiis et ministris de Surr salutem Precipio quod ecclesia de Bello ita pacifice et quiete et eadem libertate omnes res et terras suas teneat sicut tenuit tempore patris mei et nominatim manerium quod uocatur Limenesfeld cum omnibus membris suis Precipio ut omnino sit liberum et quietum ab omni consuetudine et hidagio et geldo et scoto et opere pontium et castellorum et maxime de opere pontium [pontis] Lund super foris facturam x librarum Testibus Roberto comite Gloec et Milone constabulario Apud Wudestoc

Source (click image below to view full size)