Charter Document - 03781717
Charter Number: | 03781717 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1131 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglie S[effrido] Cic episcopo omnibusque baronibus suis francis et anglis de Suthsex salutem Precipio quod ecclesia de Bello ita pacifice et quiete et eadem libertate omnes res et terras suas teneat sicut tempore patris mei et sicut ego melius et quietius tenui dominium meum et nominatim manerium quod uocatur Alsistun Precipio ut omnino sit liberum et quietum ab omni consuetudine et opere pontium et castellorum et aliorum omnium et maxime de opere castelli de Peuenesel et pontis Lund sicut fuit die quo pater meus rex Willelmus illud ecclesie de Bello dedit et carta sua confirmauit super foris facturam x librarum Testibus Roberto comite Gloec et Milone constabulario Apud Wudestoc