Charter Document - 03781702
| Charter Number: | 03781702 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1129 - 1131 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Emit Eudo abbas a Willelmo de Capella molendinum de Drocione iusta Diuam xxii libris in prima emptione de quo molendino disaisitus per Robertum Frellam dedit prefatus abbas predicto Willelmo alias xxii libras ut ipsum molendinum contra predictum Robertum disrationaret et sancto Stephano adquietaret Que dis rationario et ad quietato facta fuit apud Argenteium ante regem Henricum ibique in presentia ipsius regis et totius curie recognitum fuit ipsum molendinum esse de fedio regis Cuius rei testis est rex ipse et barones ipsius Iohannes scilicet Lexouiensis episcopus Robertus de Cureceio Willelmus de Tancardiuilla Willelmus Peurellus Ranialdus de Argenteio Testes utriusque emptionis et totius consummationis ex parte sancti Stephani Robertus de Grainuilla Warinus de Diua Willelmus Robodus et fratres eius Ex parte Willelmi Willelmus frater eius Robertus de Hotot Radulphus filius Ansfride Malgerius de Bosaualle Rainaldus filius Ase Dedit etiam predictus abbas uxori eiusdem Willelmi pro concessione huius uenditionis quia ipsum molendinum de eius maritagio erat xl solidos Rotomagensium Testes Robertus portarius Rogerius camerarius Warinus Cepellus Willelmus cocus et alii plures
