Charter Document - 03781682
Charter Number: | 03781682 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1123 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Anglorum episcopo Saresberiensi et iustitiario et omnibus uicecomitibus et ministris et fidelibus suis totius Anglie et Normannie et portuum maris salutem Precipio quod corredum et uestitus et omnes res monachorum de Monteburgi quas homines sui poterint affidare esse res dominicas sint quiete de theolonio et passagio et omni consuetudine Et nullus eos uel res suas super hoc disturbet iniuste super decem libras foris facture Et quicquid de suo captum est pro consuetudine theolonei super aliud breue meum de quietatione reddatur ei Teste comite Gloecestrie Apud Crucem Sancti Leufredi