Charter Document - 03781678
Charter Number: | 03781678 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1118 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis [] totius Anglie salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie sancti Oswaldi et canonicis ibidem deo seruientibus donum quod Adeliza que fuit uxor Radulfi Chedned et Simon et Hugo filii sui ipsis dederunt et concesserunt coram me in elemosinam uidelicet ecclesiam de Chetendona cum hida et dimidia terre quam predicta Adeliza eis dedit et in Saldena ii hidas terre quas ipsa eadem eis dedit quam Simon filius suus dedit matri sue pro escambio maritagii sui de Chetend et iii uirgatas terre in Mideltona quas ipsa etiam eis dedit concessu filiorum suorum et ecclesiam de Langel quam Simo[n] Chedned eis dedit in elemosinam cum centum acris terre et cum omnibus rebus ipsi ecclesie pertinentibus solutam et quietam et liberam ab omni terreno seruicio Et uolo et concedo et firmiter precipio ut hec omnia honorifice libere et quiete ab omni seruicio teneant sicut eis in presentia mea data et concessa sunt Testibus []