Charter Document - 03781665

Charter Document - 03781665


Charter Number: 03781665
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - MS Add 3020 (f19v)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] episcopo Linc et uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis Lincscir et ministris Stanf salutem Sciatis me concessisse sancte Marie de Thorn et abbati Roberto et toti conuentui habere socam et sacam et tol et theam et infangentheof et omnes alias libertates et consuetudines ad terras et homines suos Stanf pertinentes Et uolo et precipio quod bene et libere teneant ne aliquis ministrorum meorum eis iniuriam uel contumeliam faciat sicut precepi per cartam meam Testibus G[aufrido] cancellario et W[illelmo] de Alb Britone Apud Brantonam

Source (click image below to view full size)