Charter Document - 03781663
Charter Number: | 03781663 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1129 - 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Willelmo episcopo Exoniensi et W[illelmo] filio Iohannis et G[aufrido] de Furnellis et omnibus baronibus et fidelibus suis de Deuonia et Cornubia salutem Sciatis quod uolo et concedo et precipio quod abbas et monachi Tauistoch retrohabeant et resaiseant in dominio ecclesie sue omnes terras illas que sine concessu meo et confirmatione post mortem patris mei Willelmi regis de dominio illo extraposite sunt Et maxime precipio quod Cari et Pannestane ecclesie ipsi reddantur Et prohibeo ne aliquis intromittat se super [hoc] Teste Iohanne Maresc[allo] Apud Fernha