Charter Document - 03781653
Charter Number: | 03781653 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] uic[ecomiti] Lund[onie] et omnibus baronibus et uicecomitibus in quorum bailiis Geru[asius] filius Rogeri terram habet salutem Precipio quod Geru[asius] filius Rogeri sit saisitus et tenens de omnibus terris et rebus patris sui sicut pater eius erat die qua mouit ire ad Ierosolimam et sicut illi reddidi et concessi nec placitent de aliqua terra donec sit quietus erga me de pecunia quam mihi debet Et ipse et tota terra sua interim sint in custodia et saisina Iohannis et Roberti fil[iorum] Rad[ulfi] qui pecuniam illam mihi pro meo reddunt T[este] Com[ite] Gloec[estrie] Apud Westm