Charter Document - 03781652

Charter Document - 03781652


Charter Number: 03781652
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Rainero Bathon[iensi] uicecomiti salutem Precipio tibi quod facias monachis de Buruuella tenere ecclesias suas de Bureuilla et terram et omnes res et decimas que pertinent ad easdem ecclesias ita bene et in pace et iuste et honorifice sicut melius tenuerunt tempore Ansgoti de Bureuilla et tempore Umfridi de Albin[iaco] ne super hoc eis inde iniuria uel contumelia fiat et ne super hoc inde amplius clamorem audiam Teste Gaufr[ido] filio Pagani Apud Odestocam

Source (click image below to view full size)