Charter Document - 03781646

Charter Document - 03781646


Charter Number: 03781646
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglie omnibus uicecomitibus et ministris et fidelibus suis francis et anglis et omnibus walensibus totius Anglie et Wallie salutem Precipio quod omnes res et uestimenta monachorum ecclesie sancti Martini de Bello que emerint ad dominica negotia sua sint omnino quieta sicut mea dominica ab omni theloneo et omni consuetudine per totum regnum meum tam in Wallia quam in Anglia sicut fratris mei et patris breuia testantur Testibus Milone constabulario et Roberto de Oili Apud Gloec

Source (click image below to view full size)