Charter Document - 03781644

Charter Document - 03781644


Charter Number: 03781644
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus [dei gratia] rex Anglorum archiepiscopis et episcopis abbatibus comitibus [baronibus] uicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quod uolo et precipio ut nullus amodo aliquid reclamet in Estanores sed Hugo abbas de sancto Augustino et fratres loci eiusdem libere et quiete terram illam et totum littus usque in medietatem aque habeant sine calumnia aliqua quoniam ita dirationatum est inter homines de Lundonia et homines abbatis Wydonis in tempore Willelmi regis fratris mei coram iusticia eius apud Estanores et sicut testatur carta eiusdem fratris mei quam ego bene confirmo Testibus Rogero episcopo Salesberie et Henrico episcopo Wyntonie et Gaufr[ido] cancellario et Roberto comite de Gloecestria et Briencio filio comitis Apud Wyntoniam