Charter Document - 03781634

Charter Document - 03781634


Charter Number: 03781634
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1110 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Anglorum W[illelmo] de Pontearca et ministris suis de Hanteschira salutem Precipio quod tota terra abbatisse de Romesie infra pontem de Bradebrigge ita sit quieta sicut dominica curia sua de omnibus rebus et nominatim de murdro quod requiritur in ea de hundredo de Sumburna sicut unquam melius fuit tempore Willelmi regis patris mei et fratris mei et meo tempore Testibus Willelmo de Tankardeuilla et Gaufrido filio Pagnani Apud Wyntoniam