Charter Document - 03781627
Charter Number: | 03781627 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1114 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et omnibus baronibus et uicecomitibus et ministris et fidelibus suis francis et anglis de Ebora[ci]scira salutem Sciatis me concessisse sancto Oswaldo de Nostla et eiusdem loci canonicis donum quod Robertus Fossardus manu Turstini archiepiscopi in presentia Anschetilli de Bulemer dapiferi sui et aliorum hominum suorum eis fecit uidelicet ecclesias de Brameham et de Warrum et de Sancto Oswaldo in Eschedela cum omnibus terris et rebus et rectitudinibus ad easdem pertinentibus sicut unquam eis melius adiacere solebant et sicut archiepiscopus supradictus et Robertus Fossardus et uxor eius Osceria eis dederunt et concesserunt ita eas concedo Et precipio ut bene et in pace et honorifice et quiete de omnibus consuetudinibus teneant Teste Nigello de Albini Apud []