Charter Document - 03781626

Charter Document - 03781626


Charter Number: 03781626
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1121 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et baronibus de Eborac[i]syra salutem Sciatis quod concedo canonicis de sancto Oswaldo ecclesiam de castello de Tykehill quam Thurstinus archiepiscopus dedit ecclesie eorum de sancto Oswaldo et donum Hugonis de Laual de ecclesia de Rowell et donum Herberti filii Herberti et Willelmi fratris [eius] thesaurarii de ecclesia de Wiuertorp et donum Picoti de Perceio de ecclesia de Bowoltona Et uolo et precipio quod bene et in pace et honorifice teneant Testibus T[hurstino] archiepiscopo et W[illelmo] de Tanc[ardiuilla] Apud Westmonasterium