Charter Document - 03781619
Charter Number: | 03781619 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1120 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum iusticiariis et omnibus uicecomitibus et ministris suis in quorum ministerio abbas de Colecestria habet terras et homines et ecclesias et alios redditus salutem Precipio quod predictus abbas teneat ita bene et in pace et honorifice totam terram suam et homines et ecclesias et redditus et omnes res suas sicut melius et honorificentius tenuit die qua Eudo dapifer meus fuit uiuus et mortuus Et desicut tunc tenuit non placitet inde Et si aliquis super hoc quicquam inde detinuerit faciatis ei inde plenariam iusticiam Teste Nigello de Albinneo Apud Wintoniam