Charter Document - 03781617

Charter Document - 03781617


Charter Number: 03781617
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1123 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum iusticiis uicecomitibus baronibus forestariis et ministris suis et fidelibus de Cumberlanda salutem Precipio quod canonici sancte Marie de Carliolo bene et in pace et quiete habeant et teneant diuisas suas de foresta sicut eis dedi et concessi in elemosinam et sicut eis perambulari et demonstrari precepi et omnia aisiamenta sua in bosco et pascuis et omnibus rebus sicut in suo dominio Et nullus eos uel homines siue res eorum inquietet super hoc super foris facturam meam set omnes res eorum in pace sint sicut elemosina mea Teste Nigello de Albini Apud Waltham