Charter Document - 03781600

Charter Document - 03781600


Charter Number: 03781600
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1124 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum tam presentibus quam futuris omnibus uidelicet archiepiscopis episcopis baronibus totius Normannie salutem Notum uobis facio dilectissimi quod Willelmus Paganellus dedit decimam de Fontaneto ecclesie sancti Stephani de Cadomo ita solidam liberam integram et quietam cum una acra terre sicut antecessores sui melius habuerunt in mea et baronum meorum presentia pro anima sua et pro animabus antecessorum et omnium parentum suorum Et Willelmus de Audreio dedit prefate ecclesie ecclesiam de Locellis cum elemosinis et beneficiis eidem ecclesie pertinentibus pro anima sua et pro animabus omnium parentum suorum et maxime ut pro hac ipsa donatione in abbatia prefati sancti Stephani monachus fieret Et Gaufridus de Magnauilla concessit donationem quam antea fecerant Gaudefridus de Tilleio et Radulfus frater eius de terra de Gouilla et de Sancto Germano et de uno campo terre de Verrolis de quo habebant unum sextarium frumenti Quam donationem ipse Gaufridus disturbauit quia nolebat ut monachi eam habuissent et Eudo abbas et monachi ipsius ecclesie ostenderunt ueritatem huius donationis per legales testes scilicet per Robertum Bertram qui erat dominus eorum et per homines de Tilleio uidelicet per Ernaldum filium Rogeri et per Robertum fratrem eius et per Erneisium et per multos alios qui affuerunt Et Gaufridus hec audiens libenter concessit et societatem beneficiorum ecclesie ab abbate et monachis petiit et accepit Has omnes donationes ego H[enricus] rex Anglorum concedo et sigilli mei assertione confirmo Huius rei sunt testes subscripti barones + Henricus rex Anglorum + Ricardus Baiocensis episcopus + Ricardus Constantiensis episcopus + Robertus comes filius regis + Willelmus de Albinio + Radulfus Tayson + Willelmus de Tancaruilla + Gaufridus filius Pagani + Robertus de Sigillo + Hunfredus de Bohun + Willelmus de Bruis

Source (click image below to view full size)