Charter Document - 03781598

Charter Document - 03781598


Charter Number: 03781598
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1123 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Ebrardo episcopo de Norwich et R[oberto] filio Walteri uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis de Norf et Sudfolc salutem Volo et firmiter precipio quod sanctus Edmundus et Anselmus abbas et monachi sui ita bene et in pace et quiete et honorifice et plenarie habeant omnes consuetudines suas in saca et soca et tol et them et infongeneþeof et hamsoca et warpeni et omnibus aliis consuetudinibus et rebus sicut umquam Edwardus rex et postea pater meus et frater et ego concessimus per breuia nostra et sicut carta ecclesia testatur Et prohibeo ne aliquis super hoc inde aliquid capiat nisi per sanctum et per abbatem Quia non cognosco quod alicui quicquam dederim de predictis consuetudinibus in viii hundredis et dimidio sancti Edmundi super quietationes ecclesie Teste Humfrido de Bohun Apud Rothom