Charter Document - 03781596

Charter Document - 03781596


Charter Number: 03781596
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1116 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum et dux Normannorum iusticiis et uicecomitibus baronibus et cunctis ministris suis totius Normannie salutem Sciatis me concessisse deo et abbatie noue sancti Georgii de Bauqueruilla portum meum de Berneual qui est in extremis finibus foreste mee Fiscanni ut monachi illius abbatie habeant illum portum in perpetuam elemosinam et habeant competenter de foresta Fiscanni ad se hospitandum et habeant unam nauem quietam apud Estrutart sicut Willelmus camerarius de Tanquaruilla habebat eam ibi de suo iure antiquitus et monachis dedit per meam concessionem Precipio etiam quod predicta abbatia plenariam habeat potestatem et libertatem in eodem portu de iusticia hominum suorum et de wrec cuiuscumque rei sit et ut homines qui acceperint mansiones in illo portu sint ita quieti in terra et in portibus maris sicut sunt mei dominici homines de Estruttart et similem habeant quietantiam Testibus Iohanne episcopo Lexouiensi et B[ernardo] episcopo de S[ancto] Desiderio et Drochone de Monci et Willelmo camerario de Tancaruilla et Gaufrido filio Pagani Apud Rothomagum

Source (click image below to view full size)