Charter Document - 03781594
Charter Number: | 03781594 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1124 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] dei gratia rex Angl[orum] et dux Norm[annorum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus uicecomitibus baronibus iusticiis et ministris omnibus salutem Sciatis me ad peticionem dilecti et fidelis mei Willelmi de Molendinis et Alberede uxoris sue concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et sancto Ebrulfo et monachis eius in perpetuam liberam et ab omni terreno seruicio et consuetudine uel talliis uel releuamentis uel gardis uel fossatis uel muragiis uel carragiis seu quibus[libet] aliis terrenorum seruiciorum consuetudinibus quietam et puram elemosinam hec omnia que hac presenti carta mea subscripta sunt ecclesiam uidelicet sancti Laurencii de Molendinis cum tota terra quam in suo dominio habebant iuxta castellum de Molendinis predictus W[illelmus] et Albereda uxor eius de cuius patrimonio erat castellum de Molendinis et unum pratum iuxta fontem quod dicitur pratum de Infernet et aliud super Sartam et aliud super Ytun et duo iugera terre de dono Viatorum et quamdam partem decime molendini de Sarta et manerium monachorum iuxta ecclesiam sancti Laurentii et in forestis de Molendinis et de Bonis Molendinis et de Maheru et in Brolio calfagium priori et monachis apud Sanctum Laurencium commorantibus etiam cum quadriga de castro si uoluerint et ad edificandas domos suas et ecclesiam sancti Laurentii cum necesse eis fuerit et in eisdem quit ancium pasnagii et herbagii per totum annum ad omnia aueria sua et ad natale domini unam fagum sicit habent milites de feodo Molendinorum Concedo preterea et confirmo prefatis monachis ecclesiam beate Marie de Bonis Molendinis cum tota decima garbarum lini canabi et leguminum et furnorum et molendinorum et unum hospitem iuxta ecclesiam ecclesiam sancti Dionisii de Maheru cum tota decima ipsius et cimiterio et terra presbiteri et cum uirgulto prope cimiterium et cultura una quatuor acrarum uel amplius prope eandem uillam iuxta uiam que de Maheru ducit ad Plancas et cum aliis terris et hominibus pluribus in eadem ecclesia et in parrochia ipsius decimam quoque panis et pasnagii et uenditionis et omnium exitum domini Falandriarum de nemore suo et quatuor iugera terre supra pratum de Infernet apud Sanctum Aquilinum duas partes tocius decime feodi Heron domini de Brimoneria et in parrochia de Ferraria similiter et de feodo Hugonis de Ferraria et in parrochia de Ronceos duas partes tocius decime feodi Walteri de Veteri Ponte et in parrochia Sancte Columbe totum tenementum Rainboudi de Bosco cum arabili terra et cum bosco a uia de Maupertuis usque ad Vadum Alboudi sicut ipsam diuidit alta foresta Concedo preterea prefatis monachis omnes libertates et quitancias quas in prefatis ecclesiis et hominibus et terris et dicta consuetudine forestarum et brolii habebant de antecessoribus meis et de me predictus Willelmus et Albereda uxor eius ita ut sepe dictu monachi uel homines eorum in predictis terris manentes ex hiis omnibus que hac presenti carta confirmaui nec michi nec heredibus meis nec alicui preter deum terrenum inde aliquid seruicium facere teneantur nec releuamentu nec consuetudinem nec gardam nec auxilium nec talliam nec fossata nec muragia nec carragia Quare uolo et firmiter precipio ut hec suprascripta omnia cum dicta eorum libertate ita pacifice et quiete teneant sicut unquam aliquis homo de me uel de antecessoribus meis aliquid melius et honorificentius tenuit Testibus Ricardo Baiocensi I[ohanne] Lexouiensi I[ohanne] Sagiensi episcopis et Nigello de Albigneio et Willelmo de Molendinis Apud Cadomum