Charter Document - 03781592

Charter Document - 03781592


Charter Number: 03781592
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1126 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus [] episcopo Baiocensi et omnibus baronibus et fidelibus Normannie salutem Si ecclesie de Rollos quam Ricardus dedit cum appenditiis suis ecclesie sancti Stephani de Plessis Grimold et canonicis in elemosina cum terris et aliis beneficiis est de meo feodo quod dictus Ricardus de me in capite tenet et si sine calumpnia tunc concedo et confirmo donum ipsius Ricardi sicut carta sua testatur [] Et ideo uolo et precipio quod ecclesia sancti Stephani ecclesiam predictam et alia bona sua que habet bene et in pace teneat sicut alie elemosine mee Testibus Ricardo de Sig[illo] de A de Fiscanno et R de Bellaf et R[oberto] de Ver et R[icardo] de Curci Apud Archengy

Source (click image below to view full size)