Charter Document - 03781589
Charter Number: | 03781589 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1126 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Iohanni episcopo Luxouiensi et comiti Gloecestrie et comiti Rannulfo Cestrie et Roberto de Haia et omnibus uicecomitibus et prepositis et ministris suis in quorum ministeriis canonici Baiocenses habent terras salutem Precipio quod canonici predicti teneant terras et prebendas et communicant et omnes res suas suas ita bene et in pace et honorifice et quiete de omnibus querelis et occasionibus et consuetudinibus et placitis et libere ab omnibus exactionibus sicut unquam melius et honorificentius et quietius et liberius tenuerunt tempore patris mei et fratris mei et Odonis episcopi et sicut alie elimosine mee de Anglia et Normannia melius quiete et libere sunt Testibus Rotberto de Sigillo et G[alfrido] de Glint Apud Archenc