Charter Document - 03781588

Charter Document - 03781588


Charter Number: 03781588
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Henricus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum pro salute patris et matris mee et omnium antecessorum meorum necnon et pro anima mea et uxorum mearum et prolis nostre concedo et presentis pagine attestatiuone confirmo donum quod Rannulfus de Vireio et Will[elmu]s et Rog[eru]s fratres eius cum Agnete matre eorum et eorundem uxoribus Odelina uidelicet Rannulfi et Isabel Will[elm]i dederunt ecclesie sanctorum martyrum Cristi Geruasii et Prothasii de Vireio ecclesiam uidelicet sancti Martini de Breceio ex integro et ecclesiam de Monte Martini ex integro capellariam etiam de Saieio ex ecclesiam de Maisnilio Toue et ecclesiam de Moliniis similiter ex integro Adhuc autem etiam ecclesiam de Maildreio excepta tercia garba decime quam inde habent sanctimoniales de Redonensi cenobio Similiter et ecclesiam de Helduini Maisnilio exceptis duabus garbis decime quas canonici simul et monachi de Filgeriis habent ibi ecclesiam etiam de Gouluilla exceptis uiginti quartariis ordei que de decima eiusdem uille habet Exaquiense cenobium Nec minus ecclesiam de Cheteluilla excepto feudo Gisleb[er]ti de la Hoga Preterea dedit predictus Rannulfus eidem ecclesie totam terram suam lucrabilem de Coluureio excepta foresta sua In Vireio autem dimidiam terram Iualli et in Anglia xx sol[idos] sterlingorum de feudo comitis Moritoniensis Hec omnia predicti fratres cum matre sua et uxoribus sanctis martyribus et ecclesie pretaxate pro salute sua et omnium predecessorum et filiorum suorum consensu et concessione dominorum suorum Stephani uidelicet comitis Moritoniensis et Henrici de Filgeriis qui et ipsi eiusdem beneficii cum antecessoribus et uxoribus suis participes esse desiderant contuelerunt Ipsam autem eandem ecclesiam cum omnibus que prescripta sunt sancte Trinitatis de Sauinniaco et abbati loci illius ordinatione simul et uoluntate dominorum suorum opitulante etiam Turgisi uenerabili Abrincarum episcopo et canonicis concedentibus in possessionem perpetuam tradiderunt Eo nimirum intuitu pariter et tenore ut apud Vireium in prefata martyrum Cristi ecclesia per dispositionem et preceptum Sauinniacensis monasterii sub priore uel sub abbate si fieri potest ordo monasticus per diuinam gratiam teneatur Quam procul dubio donationem illibatam in perpetuum custodiri ego auctoritate principali constituo Si quis autem eam imminuere uel uiolare temptauerit et seueritati canonum tanquam sacrilegiis sub anathemate subiacebit et apud principalem fiscum omnium que possidebit detrimentum incurret Porro ut hec intemerata simul et inconuulsa permaneant ego ipse manu mea subscribo et presentem cartam signo sancte crucis corroboro Signum + Henrici regis Anglorum Signum Ioh[ann]is Luxouiensis + episcopi Signum Ricar + di Baioc[ensis] episcopi Signum Adelize + Anglorum regine Signum Will[elm]i + de Albinn Signum Henric[i] + de Filgeriis Signum Ioh[ann]is + Baioc[ensis] Signum Rannulfi + de Vireio Signum Ioh[ann]is Sagiensis + episcopi Signum Gaufr[idi] + cancellarii Signum Steph[an]i + comitis Moriton[ensis] Signum Ric[ardi] + filii Gisl[eberti] Signum Rotb[er]ti comitis + de Gloecestr[ia] Signum Gaufr[idi] + de Glintona Signum + Turgisi episcopi Signum + Fulcberti archidiaconi Signum + Heruei thesaurariie