Charter Document - 03781569

Charter Document - 03781569


Charter Number: 03781569
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123 - 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti ego Henricus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum concedo abbatie sancte Marie que sita est in loco qui dicitur ad Sanctum Petrum supra Diuam omnes terras et possessiones quas Lescelina comitissa uxor Guillelmi comitis post obitum eius concedentibus filiis suis Hugone Lexouiensi episcopo Roberto et Guillelmo comitibus ad edificandam eandem abbatiam disposuit et donauit et ad corroborandam libertatem eiusdem abbatie per uirgam pastoralem ipsius ecclesie in dominium patris mei posuit atque ab omni filiorum suorum subiectione et seruitio et exactione liberrimas et ab eisdem per ducentas auri uncias redemptas ad munimentum et tuitionem ipsius abbatie uidentibus illis et concedentibus patri meo donauit Hoc autem facio pro salute anime eiusdem Guillelmi regis patris mei et Mathildis regine matris mee et pro salute anime mee uxorumque mearum Mathildis uidelicet regine defuncte et Adelizis que nunc est et omnium filiorum meorum et antecessorum atque successorum parentum uidelicet meorum qui fuerunt et qui sunt et qui futuri sunt atque pro salute anime predicte comitis Guillelmi et Lesceline comitisse omniumque parentum suorum In primis concedo eidem abbatie burgum et uillam que dicitur ad Sanctum Petrum supra Diuam cum omnibus appendiciis et redditibus suis totumque centenarium quod eidem uille adiacet et quicquid intra ipsum centenarium continetur ea libertate et dignitate que tenuerunt illud Guillelmus comes et Lescelina uxor eius scilicet liberum et absolutem atque quietum ab omnibus exactionibus et consuetudinibus secularibus de omnin quoque grauaria et bernagio atque seruitiis exceptis expeditionibus et auxiliis meis et placitis de moneta et de expeditione mea que tamen placita si acciderint in abbatis curia teneantur sicut fuerunt in curia Guillelmi comitis Non solum autem ista sed et omnia alia placita de omnibus querelis hominum suorum in abbatis curia teneantur excepto bello si ortum fuerit De placito monete quod quidem in abbatis curia iudicetur sed apud archam monete terminetur Nemo autem iusticiariorum meorum presumat uiolenter cogere abbatem ad placitandum extra curiam suam nisi tale placitum fuerit quod in presentia mea debeat terminari Nullus etiam presumat abbatiam namnis inquietare nisi clamore facto apud abbatem et illo iusticiam et rectitudinem facere nolente meus proprius iusticiarius inde requiratur qui super omnes alios uice mea iusticiam tenet De incendio uero et rapto et murdro si aliquis conuictus fuerit omnem pecuniam eius abbas habebit Si uero aurum uel argentum siue cuprum siue plumbum seu aliud aliquid ad monetam pertinens subtus terram repertum fuerit meum erit Porro foreste que sunt intra centenarium proprie sunt abbatie et ubicunque est uel fuerit quereus uel fagus intra centenarium propria erit abbatis et monachorum remota consuetudine alterius hominis quemadmodum fuerunt Guillelmi comitis et Lesceline comitisse uxoris eius Quod si latro intra centenarium captus fuerit reddetur abbati Et si bellum ortum fuerit de qualicunque causa uel querela in abbatis curia tenebitur et emendatio foris facture sua erit sicut fuit Guillelmi comitis Extra centenarium uero concedo eidem abbatie quuicquid predicta Lescelina comitissa habuit apud Donuillam et Teuuillam et apud Sanctum Albinum super Alegot et quod adquisitum uel appreciatum fuit ibidem tempore patris mei in terris in ecclesiis in decimis et molendinum de Sancto Albino et ecclesias et cimiteria de Nouio et de Frasnerio cum decimis ad se pertinentibus et terram Rogerii de Belmeis quam dedit eidem abbatie quando factus est in ea monachus et terram quam eadem comitissa apud Curulmum cum duobus tractibus in Sequana et terram quam Osmundus Gulafra et Nigellus de Veteri Ponte tenuerunt in Buxeio de eadem comitissa et terram Nigelli de Hermouilla concedo habere in dominium eidem abbatie sicut pater meus fecit Et hac omnes terre libere sunt et immunes atque quiete de grauaria et bernagio Concedo etiam terram quam Ricardus de Curceio tenuit de eadem comitissa in Macel et in Iort et in Pont et in Bocleuilla et Caldecota et in Almouilla et in Nouillula et in Reuillun et Frasneio et in Cufol et si quid superest de feudo Almouille Concedo adhuc omnia alodia que tenuit Nigellus de Veteri Ponte de eadem comitissa a fluuio qui Diua dicitur usque ad alium fluuium qui Vieia uocatur que alodia tenuerunt Rogerius de Breteuilla et Anseredus cognomento Feltrel et Fulco de Castellione Concedo etiam sexaginta acras terre in territorio de Breteuilla quas Aitardus de Nonant uendidit comitisse et abbas Ainardus concessit prefato Aitardo tenere in feudum de abbatia Adhuc concedo terram et decimam quam Guillelmus filius Guarini dedit abbatie cum illa parte quam habebat in ecclesia de Breteuilla et terram Radulfi filii Odeline et terram Osmundi Februarii quas habuerunt in Huiuilla et terram Azonis quam habuit in Buxeio quas idem Aitardus dedit abbatie et terram Rogerii Nigri quam habuit in Breteuilla et apud Vietam et Castellionem terram quoque quam ipsa comitissa habuit in Oluilla et in Maisnil Geruceum et terram quam Gunduinus habuit in Culleio et Breteuilla et dedit abbatie quando factus est in ea monachus concedente Gauffrido de Tornebu de quo illam tenebat terram quoque Haimerici quam tenuit de Rainaldo de Veteri Ponte et quam idem Rainaldus dedit abbatie nutu patris mei cum fieret monachus He terre libere sunt et quiete de grauaria et bernagio Concedo etiam ecclesiam de Felt cum terra et decimis ad illam pertinentibus liberam et quietam ab omni episcopali consuetudine sicut tenuit eam Stephanus capellanus patris mei et theloneum hominum abbatie ibidem manentium ubicunque emerint uel uendiderint per totam leugam Oximarum et terram unius uillani apud Corlandum id est triginta acras terre liberam et absolutam ab omnibus seruitiis Concedo quoque ipsi ecclesie per totam terram meam libertatam et immunitatem de theloneo et passagio et omnibus consuetudinibus et pastionem propriis porcis abbatie in forestis meis sine pasnagio Concedo etiam quicquid Fulco de Pinu donauit et uendidit abbatie tempore patris mei tam in ecclesia quam in terra et decem acras terre quas dedit uxor Ricardi de Catefauerill de maritagio suo nutu Ricardi de Sancto Leonardo fratris sui Concedo quoque ecclesias de Alnou quas dederunt Fulco senex de Alnou et Guillelmus de Bona Valle et ecclesiam de Veteri Vrou cum una acra terre et ecclesiam sancti Nicholai de Terceio cum terris et decimis ad istas ecclesias pertinentibus et duas partes decime de parrochia sancti Lotharii et de Nonantel et de Cordaio et tres acras terre apud Sanctum Lotharium et unam in Nonantel unam quoque domum quietam in Escuceio quam dedit Hugo senex de Gornaco et successores sui concesserunt et aliam in Oximis Concedo etiam ecclesiam de Frasneio cum cimiterio suo et terra et decima que ad eam pertinet et quam Ricardus de Curceio dedit abbatie tempore patris mei et decimam de Corlibuef Concedo quoque ecclesiam sancti Georgii et sexaginta acras terre quas Gislebertus Guernet tenuit de feudo de Escoz et terram Rogerii presbyteri et ecclesias de Nouilla cum terra et decimis suis et ecclesiam de Gisiaco cum decimis suis et quicquid ad eam pertinet et decimam thelonei de Alchenuilla et de Burgo Turoldi et alodium quod Gualterius Tirel habuit in eodem burgo liberum et quietum de theloneo et omnibus seruitiis et consuetudinibus Concedo quoque terram unius uillani apud Louigneium et tres acras terre iuxta Cadomum quas dederunt Hugo de Grentemaisnil et uxor eius et Goscelinus filius Ricoardi concedentibus filiis et filiabus suis Adhuc concedo sexaginta acras terre quas Guillelmus comes Algensis dedit abbatie in territorio Baselchiarum cum decima molendinorum ipsius uille et una masura in Vlteriore Portu et terram de Linceou quam Robertus filius Alueredi de Falesia dedie ecclesie et terram quam Ricardus filius Hugolini dedit nutu Roberti et Guillelmi Algensium comitum cum fieret monachus elemosinas quoque terre quas dederunt Guillelmus de Perceio et alii in territorio Cocunuille et Vluille et decimam de Hurteuent quam dedit Nigellus de Olleio et decimam de nundinis Sancti Georgii et decimam molendinorum Ernaldi de Perceio que sunt apud Mortuam Aquam Concedo etiam ut abbatia habeat et teneat guarennam per totum centenarium et per omnia confinia centenarii que sunt de feudo ecclesie a Diua fluuio usque ad Vieiam fluuium sicut eam habuerunt Guillelmus comes et Lescelina comitissa Concedo quoque ipsi ecclesie tenere in pace omnia uadimonia sua ubicunque sint uel facta fuerint quousque pecunia uadimoniorum reddatur terminis constitutis Concedo dhuc terram quam Rogerius de Guitot dedit eidem abbatie in Louigneio iuxta Curceium et decimam totius terre quam habebat in territorio eiusdem uille et pratum et terram quam dederunt Radulfus de Astin et Gislebertus filius eius et Guillelmus de Cantalouo ultra Vieiam fluuium et successores eorum concesserunt Confirmo etiam donationem quam Robertus de Veteri Ponte fecit abbatie nutu et consilio patris mei de ecclesia de Veteri Ponte et de xii acris terre quando factus est in ea monachus et concedo ecclesiam sancti Leonardi de Silleio quam pater meus dedit abbatie cum terra que sibi adiacet ad colendum tempore Ainardi abbatis Signum Henrici + regis Anglorum Signum Adelizis regine + Signum Goisfredi Roto + magensis archiepiscopi Signum Iohannis episcopi Lexouii + Signum Ber + nardi episcopi Sancti Dauit Signum Hunfredi de Bohon + Signum Rot + berti comitis Legecestre Signum Nigelli + de Albingni Signum Iuhelli de Medanta + Signum Roberti de Ha + ia Signum Rogerii uicecomitis + Signum Goifredi filii + Pagani