Charter Document - 03781566

Charter Document - 03781566


Charter Number: 03781566
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1113 - 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] Willelmo constabulario salutem Si sine iudicio dissaisisti abbatem Gloucestrie de Coleby quod pater tuus dederat monachis Gloucestrie in elemosinam tunc precipio quod eum iuste inde resaisias et teneat ita bene sicut tenuit die qua pater tuus fuit uiuus et mortuus ita ne super hoc amplius ei iniuriam facias ne sine iusto iudicio dissaisias Et si quis uersus eum inde quid clamauerit abbas non perdat in curiam suam iniuste Et nisi feceris iusticia mea et uicecomes faciant Teste []