Charter Document - 03781551

Charter Document - 03781551


Charter Number: 03781551
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum episcopo London et episcopo de Norwic et Alberico de Ver et Roberto filio Walteri et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Essex et de Norf et de Suff et omnibus baronibus et hominibus de honore abbacie de sancto Eadmundo salutem Sciatis quod uolo et precipio quod Anselmus abbas de sancto Eadmundo capiat in dominio ecclesie sue manerium de Wrabenesa quod habuit Ricardus filius Walch[elini] si manerium illud fuit de dominio ecclesie sue anno et die quo pater meus fuit uiuus et mortuus et tempore fratris mei et meo postea et sicut fuit in dominio ecclesie die qua Anselmus uenit in abbaciam Quia Ricardus filius Walch[elini] mihi fecit credere quod manerium illud non erat de dominio ecclesie Et postea si filius Ricardi uoluerit dicere quod manerium illud non fuisset de dominio ecclesie tempore patris et fratris mei et meo postea ut supradixi tunc precipio ut abbas teneat ei inde rectum Teste Willelmo de Tanc[aruilla] Apud Rodolium