Charter Document - 03781550
Charter Number: | 03781550 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1128 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] episcopo Wygorn et uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Wirecestresira salutem Sciatis me concessisse Waltero de Bello Campo terram que fuit Adleize uxoris Vrsonis de Abbetot sicut ipsa Adeliza eam ei concessit Et uolo et firmiter precipio ut teneat ita bene et in pace et honorifice et quiete de omnibus consuetudinibus sicut Vrso antecessor suus unquam melius et honorificentius et quietius tenuit in uita sua cum socha et sacha et tol et them et infangenethoef et cum omnibus aliis consuetudinibus suis in quibus Vrso umquam melius tenuit in bosco et plano in aqua et extra et omnibus aliis locis Testibus Galfrido cancellario et Roberto de Sigillo et Willelmo Peur Dour et Willelmo filio Odonis et Willelmo de Ponte Arc et Peur de Bello Campo et Pagano de Bello Campo et Roberto filio Willelmi de Stochis et Willelmo Malotrausuerso et Roberto de Monteuiron et Gaufrido de Abbetot et Roberto filio Randulfi de Hastingis et Roberto de Gurnar et Roberto filio Fulcheri et Rogero genero Alberti et Iohanne hostiario et Henrico del Broc Apud Rodelium