Charter Document - 03781529

Charter Document - 03781529


Charter Number: 03781529
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1108 - 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] R[icardo] episcopo Lund et uicecomiti et preposito et omnibus baronibus suis francis et anglis Lund salutem Precipio ut hoc quod canonici de ecclesia sancte trinitatis de Lund tenent de elemosina mea et uxoris mee Matild[is] regine in Lund ita omnino sit in pace et quiete de omnibus geldis et scotis auxiliis consuetudinibus et querelis sicut umquam melius fuit in antiquo tempore Et prohibeo super foris facturam meam ut nemo sit ausus hominibus uel rebus ad predictam ecclesiam pertinentibus ullo modo iniuriam facere Et homines illius ecclesie non placitent nisi ubi placitare debent scilicet in curia predicte ecclesie Test[e] Rog[ero] episcopo Apud Westmon[asterium]

Source (click image below to view full size)