Charter Document - 03781524
Charter Number: | 03781524 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1116 - 1127 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Ricardo Lond episcopo et Albrico de Ver salutem Sciatis me reddidisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Willelmo filio Othonis aurifabro totam terram que fuit patris sui in Benflet et Chaluesang et Chilidic et Lilleston et ministerium cuneorum et omnia alia ministeria sua et omnes terras et tenementa sua infra Lond et extra faciendo inde ministeria que Otho aurifaber pater eius faciebat Quare uolo quod prefatus Willelmus et heredes sui teneant omnes predictas terras et tenementa et mi[ni]steria sua ita bene et in pace et honorifice sicut pater eius umquam melius tenuit cum socca et sacca et tol et tem et infangenetefph et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus Testibus []