Charter Document - 03781517

Charter Document - 03781517


Charter Number: 03781517
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1113 - 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Rogero episcopo Saresberiensi et Willelmo uicecomiti Wiltescire et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis et ministris Wiltescire salutem Sciatis me concessisse Henrico de Albineo manerium de Wichford quod Patricius de Cadurcis ei dedit concessu meo cum filia sua Et uolo et firmiter precipio ut ita bene et quiete et honorifice teneat cum soca et saca et tol et theam et infangenefhef et omnibus consuetudinibus suis sicut habebam ipsum manerium in dominio meo quando dedi illud Patricio de Cadurcis Testibus Willelmo de Albineo et Nigello de Albineo Apud Westmonasterium