Charter Document - 03781516

Charter Document - 03781516


Charter Number: 03781516
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1121 - 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius C IX (f165v)

Charter:

Henricus rex Anglorum Radulfo Basset salutem Precipio quod facias habere Vincentio abbati Abbendone curiam suam in Oxeneford ita bene et plenarie sicut unquam ipsa ecclesia Abbendonensis uel aliquis antecessorum suorum melius et plenarius et honorificentius habuit Et homines sui non placitent extra curiam suam nisi abbas prius defecerit de recto in curia sua Et sicut poteris inquirere per legales homines de Oxeneford quod habere debeat curiam suam Teste cancellario Apud Wdestoca