Charter Document - 03781512

Charter Document - 03781512


Charter Number: 03781512
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum omnibus iusticiariis et uicecomitibus et ministris suis totius Anglie salutem Volo et concedo et firmiter precipio quod abbas Colecestrie et monachi sui ita bene et in pace habeant omnes consuetudines et libertates suas sicut eis concessi et confirmaui per cartam meam Quia nolo quod dignitas quam eis concessi in aliquo minuatur Quia abbatiam et omnes res ipsi pertinentes habeo in manu mea et custodia Testibus Nigello de Albinneo et Hamone de Sancto Claro Apud Westmonasterium