Charter Document - 03781511
Charter Number: | 03781511 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1127 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione domini MCXXVII ex precepto Henrici regis Anglorum electi fuerunt de hominibus regis et baronum qui rem optime nouerant xxiv maturi sapientes senes bonum testimonium habentes quorum sunt nomin de xii hominibus regis de Douor W[ulf] Wyne filius Henrici Vulfyne Dod Edwine Canut Keneward [] Allatus est igitur textus euangeliorum et iurauerunt Istis itaque iuratis antequam edictum quod rex decreuerat legeretur Willelmus archiepiscopus condigna sibi admonitione breuiter populum allocutus est mouens et contestans eos per fidem et christianitatem suam ut omnes huic cause intentissime intenderent et sine ulla formidine uel partium fauore ueritatem asserent Regia quoque potestas hoc idem ipsis per fidem et sacramentum quibus illis fuerant obligati imperauit Concorditer omnes dicta susceperunt [et] sese ita facturos promiserunt Hii igitur a tota multitudine electi nominati et iurati nihil hesitantes constanter affirmauerunt prefatum portum de Sandwico teloneum et omnes consuetudines maritimas esse monachorum ecclesie Christi Cantuar nec quemquam hominum aliquid iuris in portu habere nisi ipsi et eorum ministri a loco qui dicitur Edburgegate usque ad Merkesfleot ex utraque parte fluminis Hiis magna multitudo testimonium perhibuit et nauiculam ad transfretandum solummodo pertinere ad eosdem monachos nec quemquam alium in dicta nauicula aliquod ius habere sicuti ab antecessoribus suis et uiderunt et audierunt ab adolescentia sua usque nunc sic eos deus adiuuet et sancta ewangelia Huius placiti iusticiam tenuit Willelmus uicecomes Kantie cui interfuerunt Willelmus archiepiscopus sancte Romane ecclesie legatus [] Iohannes episcopus Rofe Hugo abbas sancti Augustini
Markups
Diplomatics Markup:
Anno ab incarnatione dominidate clause standard MCXXVIIdate clause particulars ex precepto Henrici regis Anglorum electi fuerunt de hominibus regis et baronum qui rem optime nouerant xxiv maturi sapientes senes bonum testimonium habentes quorum sunt nomin de xii hominibus regis de Douor W[ulf] Wyne filius Henrici Vulfyne Dod Edwine Canut Kenewardnarration [] Allatus est igitur textus euangeliorum et iurauerunt Istis itaque iuratis antequam edictum quod rex decreuerat legeretur Willelmus archiepiscopus condigna sibi admonitione breuiter populum allocutus est mouens et contestans eos per fidem et christianitatem suam ut omnes huic cause intentissime intenderent et sine ulla formidine uel partium fauore ueritatem asserent Regia quoque potestas hoc idem ipsis per fidem et sacramentum quibus illis fuerant obligati imperauit Concorditer omnes dicta susceperunt [et] sese ita facturos promiserunt Hii igitur a tota multitudine electi nominati et iurati nihil hesitantes constanter affirmauerunt prefatum portum de Sandwico teloneum et omnes consuetudines maritimas esse monachorum ecclesie Christi Cantuar nec quemquam hominum aliquid iuris in portu habere nisi ipsi et eorum ministri a loco qui dicitur Edburgegate usque ad Merkesfleot ex utraque parte fluminis Hiis magna multitudo testimonium perhibuit et nauiculam ad transfretandum solummodo pertinere ad eosdem monachos nec quemquam alium in dicta nauicula aliquod ius habere sicuti ab antecessoribus suis et uiderunt et audierunt ab adolescentia sua usque nunc sic eos deus adiuuet et sancta ewangelia Huius placiti iusticiam tenuit Willelmus uicecomes Kantienarration cui interfueruntpresent standard Willelmus archiepiscopus sancte Romane ecclesie legatuspresent particulars [] Iohannes episcopuspresent particulars Rofe Hugo abbas sancti Augustinipresent particulars
Names Markup:
Anno ab incarnatione domini MCXXVIIdate ex precepto Henrici regis Anglorum electi fuerunt de hominibus regis et baronum qui rem optime nouerant xxiv maturi sapientes senes bonum testimonium habentes quorum sunt nomin de xii hominibus regis de Douor W[ulf] Wyne filius Henrici Vulfyne Dod Edwine Canut Keneward [] Allatus est igitur textus euangeliorum et iurauerunt Istis itaque iuratis antequam edictum quod rex decreuerat legeretur Willelmus archiepiscopus condigna sibi admonitione breuiter populum allocutus est mouens et contestans eos per fidem et christianitatem suam ut omnes huic cause intentissime intenderent et sine ulla formidine uel partium fauore ueritatem asserent Regia quoque potestas hoc idem ipsis per fidem et sacramentum quibus illis fuerant obligati imperauit Concorditer omnes dicta susceperunt [et] sese ita facturos promiserunt Hii igitur a tota multitudine electi nominati et iurati nihil hesitantes constanter affirmauerunt prefatum portum de Sandwico teloneum et omnes consuetudines maritimas esse monachorum ecclesie Christi Cantuar nec quemquam hominum aliquid iuris in portu habere nisi ipsi et eorum ministri a loco qui dicitur Edburgegate usque ad Merkesfleot ex utraque parte fluminis Hiis magna multitudo testimonium perhibuit et nauiculam ad transfretandum solummodo pertinere ad eosdem monachos nec quemquam alium in dicta nauicula aliquod ius habere sicuti ab antecessoribus suis et uiderunt et audierunt ab adolescentia sua usque nunc sic eos deus adiuuet et sancta ewangelia Huius placiti iusticiam tenuit Willelmus uicecomes Kantie cui interfuerunt Willelmus archiepiscopus sancte Romane ecclesie legatus [] Iohannes episcopus Rofe Hugo abbas sancti Augustini