Charter Document - 03781480

Charter Document - 03781480


Charter Number: 03781480
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis uicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse deo et ecclesie beati Walerici et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam et liberam elemosinam omnes terras et teneuras suas et omnes decimas dominicorum suorum et omnes donationes que donata sunt eis in elemosinam uel donabuntur uidelicet Tacheleiam cum pertinentiis suis Daneseiam et Vallam cum pertinentiis suis Withitone et Lindesel cum pertinentiis suis Medldeborne et Birecengre cum pertinenciis suis et quicquid habent in Manegedan et in Boliton et in Macinges et in Caneuel ecclesiias etiam de Histelehurd et de Heston et de Tuicheham et de Hestone et de Hantone et quciquid habent apud Henton uel alibi Nulla autem persona per debitum seu per consuetudinem aut per uiolensiam aliquid ab hominibus et terris et possessionibus predicti monasterii exigat non equitationem non expeditionem non pontium uel castrorum edificationem non ueicula non summagia non nauigia non opera non tributa non xenia non lestagia non tedynpany non tynpany et habeant quietantiam de excartis et uastis nemorum Nullus uero forestarius regis quicquam se intromittat de boscis abbatis et monachorum qui sunt in foresta sed omnem libertatem et potestatem quam habet rex in boscis suis habeant et monachi in omnibus boscis suis Et sint ipsi et homines eorum et res ipsorum absoluti et liberi a danegeldis et omnibus geldis et hidagio et portagio et theloneo et auxilio uicecomitum et prepositorum et warpeny et omni alia exactione et consuetudine in nundinis in foris in terris in aquis in transitibus pontium et maris portuum per totam Angliam et Normanniam et per totam terram meam in omnibus rebus et in omnibus locis Sintque abbatis et monachorum de hominibus suis et de alienis in eis forisfacientibus uel ibi cum forisfacto interceptis placita omnia cum socca et sacca et tol et theam et infangenef et hutfangenef et hansocca infra burgum et ex[t]ra in uiis et semitis et in omnibus locis Habeantque abbas et monachi in tota possessione sua omnem iusticiam de asaltu et sanguinis effusione et pacis infractione sintque liberi et quieti de scyris et hundredis et placitis et querelis et omnibus consuetudinibus Prohibemus etiam ne pro aliqua causa ponantur in placitum nisi coram me Nec quicquam teneatur de donationibus que facte sunt per non sapientes abbates de terris et ten[em]entis sancti Walerici nisi confirmassione conuentus et sigilli eius apposissione Volumus igitur et firmiter precipimus quod predicti monachi hec omnia predicta in omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietanciis predictis bene et in pace libere et quiete et integre habeant in perpetuum et honorifice teneant Testibus Rogero episcopo Sar et Alexandro episcopo Linc et Gaufrido cancellario meo et Milone Gloecestrie Apud Londonas