Charter Document - 03781474
Charter Number: | 03781474 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1127 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibusque suis et omnibus Christianis tam presentibus quam futuris salutem perpetuam Sciatis me pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum nouam apud Radingiam abbatiam construxisse eidemque abbatie omnem immunitatem et potestatem quietantiam et libertatem dedisse quam regia potestas alicui abbatie conferre potest Quare uolo et firmiter precipio quod abbas et monachi de Rading[ia] omnia tenementa sua tam laica quam ecclesiastica quecumque in presenti habent uel in posterum donatione fidelium habituri sunt bene et in pace libere et quiete plenarie et honorifice teneant in omnibus locis et in omnibus rebus ubicumque fuerint quieta de denegeldis et omnibus geldis et auxiliis et sciris et hundredis et omnibus placitis et querelis de scutagiis et hidagiis et stallagiis de summagiis et careagiis de nauigiis et clausuris de pontium et castrorum edificatione de conductu thesauri et omni operatione de tributis et lestagiis de thedinpeni et tinpeni de summonitionibus de assisis et superassisis de merciis quacumque occasione exigendis et de omnibus forisfacturis undecumque fuerint de essartis et nemorum wastis Nullus uero de forestariis regis quicquam se intromittat de boscis abbatis et monachorum qui sutn intra forestam sed omnem potestatem et libertatem quam habet rex in boscis suis habeant abbas et monachi et ministri eorum in omnibus boscis qui ad abbatiam pertinent ubicumque fuerint Sintque abbas et monachi Rading[enses] et omnes homines eorum et res ipsorum quieti de hedagiis et theloneis et omnibus exactionibus et consuetudinibus in nundinis et foris quorumcumque sunt in terris et aquis in uiis et transitibus pontium et portibus maris per totam Angliam et Normanniam Habeantque abbas et monachi omnem iustitiam de assaltu et murdris et sanguinis effusione et pacis infractione et thesauri inuentione quicquid ad regiam pertinet potestatem Mercie nulle de abbate Rading[ensi] uel monachis nec de tenementis uel boscis eorum exigantur nec exacte soluantur sed sint omnes homines eorum et eorum dominia ita quieta et libera sicut mea propria et soli abbati et monachis de omnibus respondentia Et habeant abbas et monachi de hominibus suis et de tota possessione dua et de alienis in ea forisfacientibus uel ibi cum forisfacto interceptis hundreda et placita omnia cum sacha et socca et toll et theam et infangenetheof et hutfangenth[eof] in omnibus locis cum omnibus que sunt uel esse possunt Hanc monasterio Rading[ensi] quantamcumque rex donare potest dono et confirmo libertatem et immunitatem quam regibus post me in Anglia regnaturis pro deo seruandam commendo Quam qui infringere uel minuere presumpserit contrahat eum dominus et conterat de terra uiuentium cum omni posteritate sua Huius nostre donationis hos testes adhibemus Willelmum archiepiscopum Cant[uariensem] T[urstanum] et G[aufredum] Eborac[ensem] et Rothomag[ensem] archiepiscopos Willelmum et S[iefredum] Wint[oniensem] et Cicestr[ensem] episcopos R[obertum] et W[illelmum] comites Gloec[estrie] et Surreie Apud Westim[onasterium]