Charter Document - 03781473

Charter Document - 03781473


Charter Number: 03781473
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1121 - 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[icardus] B dei gracia Lond episcopus omnibus baronibus comitatus Seropesberiensis salutem Nostis quos Paganus filius Iohannis qui post me suscepit regimen uicecomitatus Serop in proximo placito quod habuit apud Brugiam quesiuit a me et a nobis omnibus ipse et Walterius constabulator utrum abbas sancti Petri Serop auxilium militum unquam dederat Nam monachi sibi presentauerant breue in quo rex precipiebat ut quieti et liberi de hoc auxilio essent si antea non dedissent Nos uero omnes una uoce respondimus quod uerum erat quod abbas predicte ecclesie nunquam illud dedit nec dare debuit Quicunque ergo uel meo tempore uel post mortem meam has literas uiderit uel audierit obsecro ut pro dei amore et pro regimine anime sue quod in eis est testificetur Valete

Source (click image below to view full size)