Charter Document - 03781472

Charter Document - 03781472


Charter Number: 03781472
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1123 - 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Sar episcopus et regni Anglie procurator sub domino nostro rege Henrico A[lberico] uicecomiti et omnibus ministris regis tam presentibus quam futuris de London et de tota Anglia salutem Sciatis quod ex precepto domini nostri regis Henrici donauimus Hugoni abbati et monachis Rading unum monetarium in London ubi et monetam faciat et cambium teneat et omnia sicut ceteri monetarii regis Edgarum scilicet qui concedente rege ita liber et quietus et absolutus cum domo et familia sua ab omni placito et omnibus causis et consuetudinibus manebit in manu abbatis et monachorum Rading ac si maneret Radingis Quicunque etiam post Edgarum uel loco eius in moneta positus apud London per manum abbatis et monachorum Rading fuerit eodem modo liber et quietus et absolutus cum domo et familia sua apud Lond manebit in manu abbatis et monachorum Rading ac si maneret Rading Ipse uero Edgarus et quicunque post eum monetarius fuerit soluet pro moneta abbati et monachis Rading omnes illas causas et consuetudines quas ceteri monetarii Lond soluunt domino regi et cambiet in terra abbatis Rading sicut ei abbas concesserit tam Edgarus quam ille qui post eum uel pro eo abbas seu monachi Rading fecerint monetarium quod eis concessum est facere in perpetuum