Charter Document - 03781454

Charter Document - 03781454


Charter Number: 03781454
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et iusticie et uicecomiti et prepositis et ministris suis de Eboraci syra salutem Precipio quod ecclesia sancti Iohannis de Beuerlaco bene et iuste et plenarie habeat in dominicis maneriis meis in Austriding trauas suas et omnes consuetudines suas sicut unquam melius et plenarius habuit tempore patris et fratris mei et meo postea Et si quis super hoc aliquid detinuerit uos faciatis ei inde habere plenariam iusticiam ne super hoc amplius inde clamorem audiam pro penuria pleni recti Teste Nigello Apud Cliuam