Charter Document - 03781451
Charter Number: | 03781451 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1126 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f38v) |
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopo Linc et uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Bedefordeschyre salutem Sciatis quia Reinaldus abbas de Rameseya in curia mea dirationauit ad opus ecclesie de Rameseya boscum illum et terram bosco pertinentem de Craueleia uersus Simonem de Bello campo que deinter eos in calumnia fuit et ita quod abbas predictus dedit Simoni uiginti marcas argenti et duos palefridos ut Simon hec ei cum amore concederet et calumniam suam inde quietam clamaret Et uolo et firmiter precipio ut ecclesia predicta de Rameseia teneat boscum illum et terram predictam bosco pertinentem bene et in pace et honorifice et iure perpetuo Testibus episcopo Rogero Saresberie et episcopo Linc Alexandro et Dauid rege Scotie et Gaufrido cancellario et Roberto comite Leirc[estre] et Adam de Port et Hugone Bigot et Willelmo de Aubene pincerna et Gaufrido de Glintone et Willelmo de Albeneio Brittone et Willelmo Peuerel et Pagano Peuerel et Waltero Espec et Roberto de Bruis et Willelmo de Ponte Archarum et Herueo monacho et Henrico filio Willelmi et Berengario filio Reineri Apud Bramtone