Charter Document - 03781450

Charter Document - 03781450


Charter Number: 03781450
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1113 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum archiepiscopis et episcopis et abbatibus et omnibus comitibus et baronibus et uicecomitibus et fidelibus suis totius Anglie salutem Precipio quod terre sancti Oswaldi et canonicorum suorum habeant consuetudines et quietantias suas in omnibus rebus apud Eboracum et alibi cum soca et saca et tol et theam et infangenetheof et omnibus libertatibus suis ubicumque sint terre ille uel homines eorum sicut precipio per cartam meam et sicut eas libertates concessi in carta illa Teste episcopo Ebr[oicense] Apud Brantonam