Charter Document - 03781449

Charter Document - 03781449


Charter Number: 03781449
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum episcopo Linc et omnibus baronibus et iust[iciis] suis et uicecomitibus et omnibus ministris suis de Bedfordscir salutem Concedo et hac carta confirmo deo et ecclesie sancte Marie de Huntyngd et canonicis regularibus ibidem deo seruientibus illas duas hidas in Dena quas Willelmo filio Rann[ulfi] dedit pro seruicio suo et quas idem Willelmus prefatis canonicis in elemosinam dedit cum omnibus libertatibus cum quibus eas in manu mea tenui scilicet cum sacha et socha et thol et them et infangenethef Et sint homines in illis hidis residentes quieti de placitis et sciris et hundredis et omnibus occasionibus et omni geldo et consuetudine et nominatim de murdro et denegeldo T[estibus] Alexandro episcopo Linc comite Rann[ulfo] Willelmo filio Rann[ulfi] Matheo filio eius Roberto de Brohi Willelmo de Lisur Apud Brantonam