Charter Document - 03781440
Charter Number: | 03781440 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1126 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum uicecomitibus et ministris suis de Iuliobona et de Conteuilla salutem Precipio uobis quod faciatis habere monacho de sancto Martino elemosinam illam quam pater meus Willelmus rex eidem loco dedit perpetualiter scilicet iiii libras in uicecomitatu de Iuliobona Et similiter precipio ut nauicula monachi sancti Martini habeat quietanciam suam eundi per Rislam et habeat portum suum de Risleclif iuste et libere et quiete sicut melius ibat et habebat libertatem suam et consuetudines suas tempore patris mei Et ne ab aliquo disturbetur uolo ut elemosina patris mei et mea libera sit et quieta Testibus Roberto de Sigillo et Willelmo camerario et G[alfrido] filio Pagani Apud Sanctam Walburgam