Charter Document - 03781420

Charter Document - 03781420


Charter Number: 03781420
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et quietum clamasse episcopum Herueum de Ely et omnes successores suos episcopos ecclesie sancte Etheldrede de Ely quod nullus de dominio suo requirat uel uadat ad scyram uel hundredam sed episcopus habeat omnes foris facture super homines suos libere et quiete nunc et in perpetuum sicut melius habuit die qua rex Edwardus fuit uiuus et mortuus Et prohibeo ne inde amodo requiratur uel donetur aut hominum suorum Hoc autem concedo pro salute anime mee et statu regni mei et pro animabus patris mei et matris mee et predecessorum et successorum meorum Test[ibus] Iohanne Luxouiensi episcopo et Roberto de Sigillo Will[elmo] de Tancaruilla et Will[elmo] de Albenio et Gaufrido de Clintune et Iohanne filio Iohannis Apud Argenton