Charter Document - 03781411

Charter Document - 03781411


Charter Number: 03781411
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f38r)

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus iusticiariis uicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me pro dei amore et animabus patris et matris mee et pro remissione peccatorum meorum et pro pace et stabilitate regni mei concessisse et confirmasse ecclesie sancti Benedicti de Ramesia et Aldwino abbati et monachis eiusdem ecclesie in perpetuum socam et sacam et tol et theam et infangenetheof et hamsokne et grithbriche et forstal et blodwite et murdre et wrec maris et omnes libertates et omnia placita ad coronam meam pertinentia apud Bramcestre et Ringstede et apud Clacclos hundredum et dimidium cum lxiiii socamannis ad hundredum pertinentibus scilicet infra Bichamdich et apud forum de Dunham quod pertinet ad Winebodesham ita bene et libere sicut ego ipse melius et liberius habeo alicubi in Anglia et sicut carte predecessorum meorum regum Anglie plenius attestantur Volo etiam et firmiter precipio quod predictus abbas et ecclesia habeant socam in omnibus rebus super omnes homines qui sunt in supradicto hundredo et dimidio cuiuscumque homines sunt Prohibeo itaque ne aliquis de iusticiis aut uicecomitibus uel ministris meis per aliquam occasionem de predictis libertatibus iniuriam aut uexationem eis faciat uel facere permittat nec se penitus intromittat Testibus R[ogero] episcopo Saresb[erie] Willelmo episcopo Exonie R[einelmo] episcopo Hereford H[erueo] episcopo de Heli R[oberto] episcopo Linc B[ernardo] episcopo de Sancto D[aui]d R[annulfo] cancellario W[illelmo] de Tancheruille R[adulfo] Basset M[ilone] de Glouecestria Roberto de Oilli G[aufrido] de Clint[on] Vr[sone] de Abet[ot] R[ogero] Bigot N[igello] de Alben[ni] W[illelmo] camerario de Hoctone Apud Winton[iam]