Charter Document - 03781402
Charter Number: | 03781402 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1120 - 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum W de Montefichet salutem Permitte esse in pace terram de Langelega quam regina Mathilda uxor mea dedit in elemosinam sancte Marie de Abbendona sicut melius unquam fuit in pace tempore antecessoris tui Et quicquid inde super hoc cepisti redde Et nisi feceris Willelmus de Bochelanda faciat fieri ne audiam inde clamorem amplius pro penuria recti et iusticie Teste Nigello de Albini Apud Warengeford