Charter Document - 03781399
Charter Number: | 03781399 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henr[icus] rex Angl[orum] episcopo de Bada et uicecomitibus et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Sumerseta salutem Sciatis me dedisse et concessisse sancto Petro et monachis de Monte Acuto manerium de Tinetella pro anima patris et matris mee et Matillidis regine et pro statu regni mei sicut Ran[nulfus] cancellarius eis dedit et concessit ita tamen quod ecclesia Cluniac[ensis] habeat inde per singulos annos c solidos pro anniuersario cancellarii Et uolo et firmiter precipio quod bene et honorifice teneant cum soca et saca et tol et them et infangenethef et omnibus consuetudinibus suis sicut cancellarius unquam melius et honorabilius tenuit Testibus Rogero episcopo Saresbyriensi et Gaufr[ido] cancellario et Willelmo de Tanceruilla et Willelmo de Albini et Nigello de Albin Apud Wodestokam