Charter Document - 03781367
Charter Number: | 03781367 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 - 1122 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus dei gratia rex Anglorum Iohanni episcopo et Aiulfo uicecomiti et omnibus fidelibus meis in regno meo [francis] et anglis salutem Sciatis me pro salute animarum patris mei regis Willelmi et matris mee Matillidis regine et aliorum antecessorum et successorum meorum et pro salute et incolumitate mei ipsius et statu regni mei concessisse donationem quam Willelmus comes Moritonii et homines sui faciunt deo et sanctis apostolis suis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de terris et rebus suis uidelicet ecclesiam sancti Petri iuxta castellum suum apud Montem Acutum sitam cum pomeriis et uineis et terram quam idem comes siue homines sui ibidem de manerio quod dicitur Biscopestuna dederunt uel daturi sunt burgum quoque et mercatum eiusdem uille manerium etiam Clouesuude et manerium Cric cum Hamma et Etenenerga cum ecclesia et Tintenellam cum omnibus appendiciis suis et ecclesiam Serlengetune et quicquid ibidem Osbertus presbiter in terris et in decimis tenuit et ecclesiam de Sennet cum omnibus que ad eam pertinet tam in terris quam in decimis suis [et] quibuslibet aliis rebus et ecclesiam de Autreniune cum omnibus que ad eam pertinent et ecclesiam de Sancto Carentoco cum omnibus appendiciis suis et ecclesiam de Gersich cum omnibus que ad eam pertinent et uiginti solidatas terre in Gersich Hunecroft et Luuerlay et terram que dicitur Baresfeld et terras que dicuntur Meleberia et Widecumba et Lega et Nygehida et decimam de Cinnoc et medietatem decimarum de Ciseberga de Clatforda de Nortuna de Lerchi et decimas de Merscetuna de Candel de Thorpe de Cernel item de alio Cernel et de tercio Cernel de Tolre de Hoc et duas partes decimarum de Bychehella de Deruunestuna de Puntintuna de Lodre Hec omnia sicut ipsi dederunt uel daturi sunt ego concedo Et ut eorum donatio et mea concessio rata et inconcussa permaneat regali auctoritate precipio et hanc conscriptionem inde factam sigilli mei appositione confirmo et sancto sancte crucis manu propria consigno